ch. 2
Phoc.2.1
Idem cum prope ad annum octogesimum prospera
pervenisset fortuna, extremis temporibus magnum in
odium pervenit suorum civium,
Phoc.2.2
primo quod cum Demade de urbe tradenda Antipatro consenserat eiusque
consilio Demosthenes cum ceteris, qui bene de re publica meriti existimabantur, populi scito in exilium
erant expulsi. neque in eo solum offenderat, quod
patriae male consuluerat, sed etiam quod amicitiae
fidem non praestiterat.
Phoc.2.3
namque auctus adiutusque a
Demosthene eum, quem tenebat, ascenderat gradum,
cum adversus Charetem eum subornaret: ab eodem
in iudiciis, cum capitis causam diceret, defensus aliquotiens, liberatus discesserat. hunc non solum in
periculis non defendit, sed etiam prodidit.
Phoc.2.4
concidit autem maxime uno crimine, quod, cum apud eum
summum esset imperium populi iussu et Nicanorem,
Cassandri praefectum, insidiari Piraeo [Atheniensium]
a Dercylo moneretur idemque postularet ut provideret,
ne commeatibus civitas privaretur, huic audiente populo Phocion negavit esse periculum seque eius rei
obsidem fore pollicitus est.
Phoc.2.5
neque ita multo post
Nicanor Piraeo est potitus. ad quem recuperandum
cum populus armatus concurrisset, ille non modo neminem ad arma vocavit, sed ne armatis quidem praeesse voluit. [sine quo Athenae omnino esse non
possunt.]